monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, II <<<     >>> IV

Caput III

1 Generationes ergo filiorum Noe deinceps intuendae, et quod de his dicendum videtur, adtexendum est huic operi, quo civitatis utriusque, terrenae scilicet et caelestis, per tempora procursus ostenditur. Coeptae sunt enim commemorari a minimo filio, qui vocatus est Iapheth, cuius filii octo nominati sunt, nepotes autem septem de duobus filiis eius, tres ex uno, quattuor ex altero; fiunt itaque omnes quindecim.
2 Filii autem Cham, hoc est medii filii Noe, quattuor et nepotes quinque ex uno eius filio, pronepotes duo ex nepote uno; fit eorum summa undecim. Quibus enumeratis reditur tamquam ad caput et dicitur: "Chus autem genuit Nebroth; hic coepit esse gigans super terram. Hic erat gigans venator contra Dominum Deum. Propter hoc dicunt: Sicut Nebroth gigans venator contra Dominum. Et factum est initium regni eius Babylon, Orech, Archad et Chalanne in terra Sennaar. De terra illa exivit Assur et aedificavit Nineven et Roboth civitatem et Chalach et Dasem inter medium Ninevae et Chalach: haec civitas magna."
Iste porro Chus, pater gigantis Nebroth, primus nominatus est in filiis Cham, cuius quinque filii iam fuerant computati et nepotes duo.
3 Sed istum gigantem aut post nepotes suos natos genuit, aut, quod est credibilius, seorsum de illo propter eius eminentiam scriptura locuta est; quando quidem et regnum eius commemoratum est, cuius initium erat illa nobilissima Babylon civitas, et quae iuxta commemoratae sunt sive civitates sive regiones.
4 Quod vero dictum est de terra illa, id est de terra Sennaar, quae pertinebat ad regnum Nebroth, exisse Assur et aedificasse Nineven et alias quas contexuit civitates, longe postea factum est, quod ex hac occasione perstrinxit propter nobilitatem regni Assyriorum, quod mirabiliter dilatavit Ninus, Beli filius, conditor Ninevae civitatis magnae; cuius civitatis nomen ex illius nomine derivatum est, ut a Nino Nineve vocaretur.
5 Assur autem, unde Assyrii, non fuit in filiis Cham, medii filii Noe, sed in filiis Sem reperitur, qui fuit Noe maximus filius. Unde apparet de progenie Sem exortos fuisse, qui postea regnum gigantis illius obtinerent et inde procederent atque alias conderent civitates, quarum prima est a Nino appellata Nineve.
6 Hinc reditur ad alium filium Cham, qui vocabatur Mesraim, et commemorantur quos genuit, non tamquam singuli homines, sed nationes septem. Et de sexta, velut de sexto filio, gens commemoratur exisse, quae appellatur Philistiim; unde fiunt octo. Inde iterum ad Chanaan reditur, in quo filio maledictus est Cham, et quos genuit undecim nominantur.
7 Deinde usque ad quos fines pervenerint commemoratis quibusdam civitatibus dicitur. Ac per hoc filiis nepotibusque computatis de progenie Cham triginta unus geniti referuntur.
Restat commemorare filios Sem, maximi filii Noe; ad eum quippe gradatim generationum istarum pervenit a minimo exorta narratio.
8 Sed unde incipiunt commemorari filii Sem, habet quiddam obscuritatis, quod expositione inlustrandum est, quia et multum ad rem pertinet, quam requirimus. Sic enim legitur: "Et Sem natus est, et ipsi patri omnium filiorum, Heber, fratri Iapheth maiori."
Ordo verborum est: Et Sem natus est Heber, etiam ipsi, id est ipsi Sem, natus est Heber, qui Sem pater est omnium filiorum.
9 Sem ergo patriarcham intellegi voluit omnium, qui de stirpe eius exorti sunt, quos commemoraturus est, sive sint filii, sive nepotes et pronepotes et deinceps indidem exorti. Non sane istum Heber genuit Sem, sed ab illo quintus in progenitorum serie reperitur.
10 Sem quippe inter alios filios genuit Arphaxat, Arphaxat genuit Cainan, Cainan genuit Sala, Sala genuit Heber. Non itaque frustra ipse primus est nominatus in progenie veniente de Sem et praelatus etiam filiis, cum sit quintus nepos, nisi quia verum est, quod traditur, ex illo Hebraeos esse cognominatos, tamquam Heberaeos; cum et alia possit esse opinio, ut ex Abraham tamquam Abrahaei dicti esse videantur; sed nimirum hoc verum est, quod ex Heber Heberaei appellati sunt, ac deinde una detrita littera Hebraei, quam linguam solus Israel populus potuit obtinere, in quo Dei civitas et in sanctis peregrinata est et in omnibus sacramento adumbrata.
11 Igitur filii Sem prius sex nominantur, deinde ex uno eorum nati sunt quattuor nepotes eius, itemque alter filiorum Sem genuit eius nepotem, atque ex illo itidem pronepos natus est atque inde abnepos, qui est Heber. Genuit autem Heber duos filios, quorum unum appellavit Phalech, quod interpretatur dividens.
12 Deinde scriptura subiungens rationemque huius nominis reddens: "Quia in diebus", inquit, "eius divisa est terra."
Hoc autem quid sit, post apparebit. Alius vero, qui natus est ex Heber, genuit duodecim filios; ac per hoc fiunt omnes progeniti de Sem viginti septem.
13 In summa igitur omnes progeniti de tribus filiis Noe, id est quindecim de Iapheth, triginta unus de Cham, viginti septem de Sem fiunt septuaginta tres. Deinde sequitur scriptura dicens: "Hi filii Sem in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis; itemque de omnibus: Haec", inquit, "tribus filiorum Noe secundum generationes eorum, secundum gentes eorum. Ab his dispersae sunt insulae gentium super terram post diluvium."
Unde colligitur septuaginta tres vel potius (quod postea demonstrabitur) septuaginta duas gentes tunc fuisse, non homines.
14 Nam et prius, cum fuissent commemorati filii Iapheth, ita conclusum est: "Ex his segregatae sunt insulae gentium in terra sua, unus quisque secundum linguam in tribubus suis et in gentibus suis."
Iam vero in filiis Cham quodam loco apertius gentes commemoratae sunt, sicut superius ostendi. "Mesraim genuit eos, qui dicuntur Ludiim;" et eodem modo ceterae usque ad septem gentes.
15 Et enumeratis omnibus postea concludens: "Hi filii Cham", inquit, "in tribubus suis secundum linguas suas in regionibus suis et in gentibus suis."
Propterea ergo multorum filii non sunt commemorati, quia gentibus aliis nascendo accesserunt, ipsi autem gentes facere nequiverunt.
16 Nam qua alia causa, cum filii Iapheth octo enumerentur, ex duobus eorum tantum filii nati commemorantur, et cum filii Cham quattuor nominentur, ex tribus tantum qui nati sunt adiciuntur, et cum filii Sem nominentur sex, duorum tantum posteritas adtexitur?
17 Numquid ceteri sine filiis remanserunt? Absit hoc credere; sed gentes, propter quas commemorari digni essent, non utique fecerunt, quia, sicut nascebantur, aliis gentibus addebantur.



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 16, II <<<     >>> IV
monumenta.ch > Augustinus > 3